Ep. 23: De Rusticatione (cum Secunda Mensa!) Pars Prima

11/08/2023 17 min Temporada 1 Episodio 24

Listen "Ep. 23: De Rusticatione (cum Secunda Mensa!) Pars Prima"

Episode Synopsis

Andreas et Ilsa (Clara, proh dolor, absente) cum amicis nobis carissimis ac desideratissimis Timotheo et Catharina adsumus ut de Rusticatione quam una celebravimus mense Iulio colloquamur! Nobis summo gaudio fuit cum iis loqui et si alteram huius episodii partem audire velitis, adite seriem eorum: https://open.spotify.com/show/2addpGrUxT40QRdflMK7PS?si=48fee75b716145ba

Est series dignissima quae auscultetur praecipue si coquendo atque rebus culinariis delectemini! Audite ac gaudete!

Veniam petimus quod tam diu nullum vobis edidimus episodion. Fuimus apud varia conventicula et aestas est nobis tempus negotiosissimum! Vobis pollicemur nos esse plura edituros!

Si plura nostra experiri velitis, hoc est nostrum linktree per quod omnia nostra inveniri possunt: https://linktr.ee/latinitasanimicausa