Listen "Ep. 66: De Partibus Corporis Inter Se Rixantibus"
Episode Synopsis
Andreas, Ilsa, Claraque Rusticatione Acta una locum Livianum qui de secessione Plebis prima agitur. Infra locum invenire potestis.Si hoc episodion placuit, ut cum amicis id communicetis rogamus. <3Ut semper, gratias quam maximas patronis nostris sine quibus haec omnia facere haud possemus agimus!!!💖 Support us on Patreon for as low as $3 a month; your support means the world to us!patreon.com/habesnelac🔗 Find all our Latin and Ancient Greek content here:https://linktr.ee/latinitasanimicausa📚 Want to improve your Latin or get free resources?Check out our website: habesnelac.com🎮 Join our Twitch Community to chat with us directly—tantum Latine!twitch.tv/latinitasanimicausa🌐 Check out our new Bio Site to learn more about us:https://bio.site/latinitas💬 Have a topic you want us to cover? Let us know in the comments or here: habesnelac.com/contact📱 Follow us on TikTok, YouTube, Instagram, and more:https://linktr.ee/latinitasanimicausa✉️ Want to let us know something else?habesnelac.com/contactLivius 2.32Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et quod inde oriundus erat plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
More episodes of the podcast Latinitas Animi Causa: Latin for Fun
Ep. 69: V quae in peritiorum animis insunt
10/11/2025
Ep. 68 Colloquium Cum Tina Chronopoulos
19/10/2025
Announcement
04/10/2025
Ep. 67: V Novo Anno Scholastico Consiliis
25/09/2025
Ep. 63: De lusu et severitate
23/06/2025
Ep. 62: De Amicitiis Latinis
20/05/2025
Ep. 61: Quid est Latinitas?
12/05/2025
Ep. 60: De Hominibus Nimium Severis
05/05/2025
ZARZA We are Zarza, the prestigious firm behind major projects in information technology.